- INTERRASILE Opus
- INTERRASILE Opusapud Vilhelm. Brittonem dicitur interpolatum caelaturâ et planâ. Planum enim inter caelaturas quasi rasum videtur: adeoqueve rasili opponitur, ut quod subinde caelaturâ et plano variatur ac distinguitur. Alex.Quod nunc sculpturis quod nunc planitia variatur,Hoc et non aliud opus Interasile dicas.Sic lamina aurea interrasilis, apud Anon. de Gestis Constannni Mag. Crux anaglypha interrasilis ex argento purissimo, apud Anastas. Bibl. in Leone III. Crater argenteus cum imaginibus interrasilis, in Ep. patriarchae Hierosolym. ad Ignatium Patr. CP. et apud Fortunat. l. 1. poem. 13.---- Scalptae camerae decus interrasile, etc.Vide . du Fresne in Gloss. Licet autem radant tam tornatores, quam caelatores: Virg. Georg. l. 2. v. 449.----- Aut torno rasile buxum.>Graeci γλύψαι, εύσαι. Aliud tamen proprie εύσαι vel ξέσαι, radere, aliud γλύψαι, caelare, aliud τορεῦσαι, tornare, et Rasores vel Interrasores diversi a Caelatoribus, ac Tornatoribus. Theophrastus ita haec distinguit. Εὐπελεκητότερα δὲ καὶ εὐτορνοτερα καὶ εὐξοώτερα τὰ χλωρὰ, προςκάθηται γὰρ τὸ τορνευτήρκον μᾶλλον καὶ οὐκ ἀποπηδᾷ. Ubiτορνευτήριον instrumentum est ferreum, quo ligna in torno teruntur, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1045. ubi Rasorum proprie terere esse pluribus docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.